- CURSOR
- I.CURSORnomen servi apud Veteres, cuius operam indicat ipsum nomen. Horum meminit Paulus ICtus, l. 99. §. 5. ff. de Legat. 3. Seneca, Ep. 123. Sueton. Neron. c. 30. Vopiscus, Aurelian. c. 49. Lamptid. Alexandro, c. 42. Apuleius, Metamorph. l. 10. Martialis, l. 3. Epigr. 100.Cursorum sextâ tibi, Rufe, remisimus horâ, etc.Iidem a Pedibus dicebantur, Cicer. ad Attic. l. 8. Ep. 5. Ad pedes, vide supra, quibus hodieque similes Gallicô vocabulô, a familiaribus leucis, appellantur Laquais. Tit. Popma, de operis Serv. Eorum praecurtere atque praecedere fuit. Martialis, l. 3. Epigr. 47. v. extr.Nec feritatus ibat ante carrucam,Sed tuta foeno Cursor ova portabat.Item praenuntiare, Apuleius, l. c. Misitque protinus Cursorem, qui vianti inarito domus expugnationem nuntiaret. Vide quoque Tacitum, Iul. Agricol. et Sueton. Neron. c. 49. Imo et epistolas perferte, Suetonius Ibid. quidquid et Epistolas comitabatur, Martialis, l. 3. Epigr. cit.Cursorem sextâ tibi, Ruffe, remisimus horâ,Carmina quem madidum nostra tulisse reor.Imbribus imodicis caelum nam forte ruebat,Non aliter mitti debuit iste liber.Vide plura in voce Mazyes: ubi dicemus, ex hac potissimûrsa gente id genus servorum fnisse, disseremusque de phaleris, quarum Sueton. Neron. c. 30. meminit, aliquid etiam in Symachi. Sed et Cursorum Augustalium meminit Augustin. de Civ. Dei, l. 5. c. 26. quibus albam vestem attribuunt Sueton. Domit. c. 12. et Aristides, Sacr. Serm. 1. lienem inuri consuevisse vei potione exstingui scribit Plin. l. 11. c. 37. quod de cursoribus in Turcia regiis quoque scribit Menavinus, l. 4. c. 13. etc. Et hi Dominum, uti diximus, praecedebant, sicut Machaerophori subsequebantur, Cicer. ad Q. Fratr. l. 2. Ep. 10. Asconius in Milonian. Iuvenalis, Sat. 7. v. 8. etc. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis et hîc infra: de Tabellariis autem, quorum officiim Cursores etiam nonnumquam subiêre, agemus suô locô.II.CURSORvide Papyrius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.